Skip to content

Libellus Memorialis Itineris Admirandi Apollinis Undecimi

[Scriptio haec aureo est laudis insigni honestata in Certamine Vaticano XIII]

“Octo tantummodo praeterierunt dies – dumtaxat hebdomas una – longa ea quidem; attamen haec hebdomas orbis nostri praeclarissima fuit a condita rerum natura, quoniam per hos dies quae contigerunt mundum amplificaverunt in immensum.”

Ita elate et ample locutus Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Praeses, Richardus Nixon, incolumes salvere coram iussit in terris caeli viatores domitoresque lunae Americanos: Niallum Armstrong, Eduinum Aldrin, Michaelem Collins – celeberrimo ex itinere paulo ante reversos. Admirabile quidem facinus atque omnium laude, praedicatione litteris monumentisque decorandum! Horum ideo generis humani emissariorum cum facta deinceps in ore vulgi et communibus diu proverbiis versarentur, summi existimabam ad ornamentum interesse ac dignitatem studiorum humanitatis res tam illustres tamque gloriosas Latinis etiam litteris contineri. Quocirca hoc ego locupleti responsitare constitui sermone Marco Tullio percontanti:

Quae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, qui ministri tanti muneris fuerunt? [M.T. Cic., De Nat Deorum, Lib 1. c. 8, 19]

CAPVT PRIVS

VEHICVLVM

“Sine pennis volare, inquit Synecrastus ille, hau facilest.”

Verumtamen tres eos speculatores orbis volantes certe perniciter adventavisse novimus in “siderum reginam bicornem,” nulla usos pinnigera rate. Rursus quoque accedit, quod procul saltem ipsi conspicari videbamur tam in profectione eorum quam reliqua in navigatione expeditissimam quandam prolabendi facultatem. Quidquid vero id est, ad extremum assentiri denique oportebit comico Romano hoc nihil impeditus volatu fuisse. Et sane, si quaerimus, quam periculosum reapse vel saeculi etiam vicesimi mortalibus fuerit et asperum, ne dicam longum et difficile, negotium hisce excedere terris perque intermundia vasta remigio volitare nullo alarum, nimio plus quam satis persuadet solummodo istud summe post homines natos incredibili mole atque apparatu tortuosissimo vehiculum caeleste: SATVRNVS QVINTVS et APOLLO UNDECIMVS, quo uno emetiri feliciter valuerunt tanti aetherii longitudinem spatii, et quod mihi argumentum suppeditat ad disserendum pergratum lingua Latina perque iucundum.

Quemadmodum igitur buy fake disulfiram ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte spexit… primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari [M.T. Cic., De Nat. Deorum, Lib. II, c.35, 89-90], ita nunc omnino penetralia nosmet gestimus et viscera palpitantia huius artium humanarum monstri reserare admirantes. Quare agedum! Si obtutu oculorum portentuosam illam contempleris “struem,” uti fabricatores Americani appellant, ingentis chalybei asseris instar, – quae non minus pendit XXIX centena milia pondo bilibrarum altitudinemque pedum CCCLX ostendit – geminos eius confestim internoscas articulos: superiorem, modica cuius amplitudo celebratissimam ilico prodit sideream lintrem; inferiorem autem, cuius partibus quattuor altero longioris sexagintaque duabus gravioris munus statuitur reconditis intus viribus scapham extrudere in vacua mundi. Eorum nimirum uterque plura concludit membra, quae universa prius structurae ordine adumbrata deinde singillatim perscribemus:

 

AETHERIVM NAVIGIVM = APOLLO UNDECIMVS:

8. Machinatio effugii

7. Gubernaculi conclave, “Columbia” nuncupatum.

[navis princeps] <

6. Cylindrus variae utilitatis.

[speculatoria navicula] 5. Phaselus lunaris, cui “Aquila” nomen.

 

MISSILE PROPELLENS = SATVRNVS QVINTVS:

4. Instrumentorum complexio.

3. Tertia pars unius machinamenti-J2

2. Quinque instructus machinis – J2

1. Membrum infimum machinamentis-F1 quinque actum.

 

8. = Hanc tractoriam praefigi idcirco cacumini turriculam placuit quae, si primis ascensus momentis propellens missile vitiatum fuisset aut praestituto a tramite abstractum, revelleret extemplo astronautarum conclave periclitante de vehiculo altiusque efferens longe ab discrimine in mare dimitteret.

7. = Specula omneque velut luculenti navigii cerebrum haec pergula singularis agnoscitur duodecim alta pedes formaque cuneata, quo exiens in caeli templa acutius auras diffindat rediens vicissim sufflaminetur citius aethere ex parte obtusa. Qua in habitatione undique obsignata ac scite exornata maximam cosmonautici industrie traducunt itineris sui partem ibidemque magnificentissima praesto habent cymbae moderandae armamenta lautosque vitae commeatus: hac mirifice nictant scrinia micantibus passim machinularum computantium malleolis; illac continenter percolatur incolis et redintegratus spiritus; automataria impendent aliunde gubernacula; subter susurrat apparatissima radiophonica necnon televisifica statio; alibi in angulo pilae Voltianae una cum frigidae calidaeque receptaculis asservantur; abditis hinc loculamentis inhaerent ad cuiusque vectoris munditiam corporis necessaria; penaria illinc cellula escas profundit pares subtili palato. In cubiculo autem medio culcitae tenduntur, in quibus profiscentes recumbunt redeuntesque peregrinatores, quaeque interea coram instrumentis adversis ingeniose complicantur in subsellia. Hunc tandem inter mirum instructum ornatumque funiculi sucini intertexuntur XXIV milia passuum longi. Verum non quippiam cuncta ista prohibent quin pedes cubici supersint quinquaginta habitabilis percommode loci!

6. = Hic conclave subsequitur agglutinatus usque ad iter extremum cuius praecipue “machinamentum fatale” bis summo cum capitis periculo imperat navigio toti, dum retardando adigit illud in orbitam lunae et iterum ex ea ereptum ad Tellurem versus abigit accelerando. Quod eius reliquum est spatii aliis destinatur commoditatibus: laticis igniferi dividiculis, moderaminibus inclinationis et situs, ductibus electricis.

5. = En memorabilis specieque inhabilis currus, quo exploratores primaria sensim a navi abscendentes leni delabuntur motu in lunam. Ut autem valeant postremo recedere incolumes inde, phaselus hic duobus contexitur membris: quorum inferius tamquam fundamentum, enormis araneae consimile quattuor suffultum cruribus, paene integrum potenti et gubernabili occupatur machinamento, quod praecipitem casum varie temperans huc illuc aliquamdiu volitari patitur inque tutum molliter descendi; eius insuper occulunt cavernae postmodum quae in glaeba lunari defigentur technicorum experimenta. Superior vero pars tabernaculum perangustum efficit, in quo viatores duo consistentes vigilanter regunt omnem naviculam quodque eodem exstruitur apparatu quo principalis gubernandi officina, attamen multo contractiore; ibi interquiescunt quoque viri et indutoria caelestia, calceamenta, digitabula componunt. Ipsa tandem ab inferiore seiuncta pauxillulus ecce lenunculus fit excursores revehens propriis viribus ad principem navem.

4. = Cogitandi taberna, quam dixeris, hic reperitur missilis totius propellentis, quae temporum locorumque intervalla tantisper metiatur oportet, angulum celeritatemque accurate moduletur, reminiscatur acta agendaque suadeat, donec navigium aetherium in circuitum prospere iniciatur terrarum.

3. = Supremum istud membrum, potentiam gignens ad centum milia bilibrarum, praeterquam quod novissimum subministrat ictum quo actuarius APOLLO XI in orbitam immittitur temporariam, denuo accensum post binas circuitiones valide eundem protrudit in viam intercaelestem ad lunam.

2. = Novem flagrans momenta articulus iste secundus procurrendi velocitatem usque adauget, quoad navis ad CLXXXIII milia sublevetur milium passum a sphaera terrestri.

1. = Infimae valentissimaeque partis elicere ignes revera Aetneos est, quibus aedificatio “struis” immensa humo prodigiose tollatur primisque temporis punctis per aera crassiorem vibretur.

Hoc propterea divinum habeto luninautarum vehiculum, de quo iamiamque evolaturo infiniti spectatores tacita quisque cogitatione obstupefacti mussabant:

Kankauli Horrendum et dictu video mirabile monstrum. [VERG. Aen.3.v.26]

Alia multa praetereo eaque praeclara; ad laudatissimum enim huius saeculi eventum festinat oratio: ITER APOLLINIS VNDECIMI IPSVM!

 

CAPVT POSTERIVS

VECTVRA

Sub “itinere Apollinis Vndecimi” miraculum triplex significatum delitescit:

A] CXCV horis, XVIII momentis, XXI temporis punctis homines tres per caerula mundi decies centena quingenta octoginta septem milia confecisse milium passuum, nullo interpellatos machinarum vitio nullo intertrimento valetudinis, frequentesque praetervectos periculosissimi infestissimique scopulos itineris, quod esset unquam humanitus institutum;

B] binos eorum summam attigisse lunam, mortalium primos, ibidem XXII horas et XXII momenta bellissime commoratos, devolavisse feliciter illinc;

C] pererravisse similiter principes globum caelestem alienum, solique eius multiformi delibato specimine sumptuosa ordinavisse selenologorum utensilia.

At ne incepti huius universa prodigia, quae sunt ferme innumerabilia, consecter, summa sequar fastigia rerum [P.V. MAR, Aen, Lib.1.v.342], Americanum denotans tempus.

1. (XVII KAL. AUG.) [9:32]

E suggestu undequadragesimo astroportus Kennedei procerissimum missile Saturnus Quintus formiduloso varii ignis vomitu, exsurdante fremitu machinamentorum, falae ac munitionum fragore caelique propemodum illabentis ipsius tonitru, in aperta serena valenter sese contorquet et praefixum lunare navigium, Apollinem Vndecimum. Vix autem, absumpta infimi gradus flammivoma lympha, ille a reliquo vehiculo suapte vi secretus est inque mare praeceps relapsus, cum media missilis pars struem totam in usque celsiores regiones iaculari paulatimque in volubilem orbis ambitum deflectere contendit; quo perfuncta absolute officio exuitur iam inutilis. Inennarabili tunc pernicitate incituque accrescente novissimum membrum paulisper exardescens geminos una cum siderali cisio vectoribusque animosis circulos permetitur terrae.

2. [12:16]

Signo tempestive Houstonia dato excessui, iterum succensa interior illa machina tertia celocem aeriam vi repulsus agitans terrestri ex orbita evellit perque inane haud secus atque collineatam in destinatum sagittam Dianam versus subvehit, ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum [M.T. CIC, De Orat., Lib.1, c.33,153].

3. [13:48]

Vt demum navicula speculatoria, subter cylindrum utilitatis quae adhuc in summo contegitur missili:

“Columbia”

+

cylindrus ((“Aquila”)),

cum astronautarum conclavi rite coeat, navarchus Armstrong gubernacula manu exercitatissima tractans suam segregat navem omnino ab articulo illo tertio, quam aliquanto ulterius progressus axem circumvertit reversusque dein verticem ipsius copulat suprema cum cellula phaseli lunaris, quem penitus extrahit e missilis integumento. Sic tamquam retrogrediens trimembris hamaxostichos:

cylindrus

+

“Columbia”

+

“Aquila”,

iter citatus Apollo producit. Reliquiae Saturni desectae ita ab aetherio navigio vaga ad intermundia errantesque relegantur.

4. (XVI KAL. AVG.) [14:32]

Suscepti trames volatus a minutissima quadam declinatione subtiliter expediteque revocatur, dum raptim ceteroqui labentis scaphae lunipetae properatio vi nutuque tellerus gradatim remittit.

5. [19:32]

Rerum cursus eventuumque et viatorum nuntii exoptabiles aerias per undas universo hominum generi traiciuntur; ac denique, mirabile visu!, expressae coloribus interioribus navigii et inopinabilis suppellectilis eius imagines ante oculos gentium per televisificos radiorum intextus vere praesentes conspiciuntur. Nemo non terrestris stupet obtutuque haeret defixus in uno. [P.V. MAR., Aen., Lib.1.v.495]

6. (XIV KAL. AVG.) [13.26]

Lembus intermundanus optatam aliquando metam contingens – imperia Phoebes – aliped ipsam praetervolat lunam ac temporis locique praestituto vestigio ita inclusis sibi viribus curriculum praeproperum infringit, ut necessario delapsus priore ex semita in perfectum circa satellitem deducatur orbem. Tertia deinde quaque hora nautici circumvolitant sphaeram decies omnino, sollertissime dum se comparant ad excurrendum. Optico interim tubo tamquam volatili e specula diligenter crateras perlustrant et montes, planities totumque inhospitabile regnum. Mirificentissimum obiectu coloratae lucis praebent telehorasis spectaculum praeterlabentium subtus tractuum.

7. (XIII) KAL. AVG.) [13:42 – 16:17]

Tres illae horae anxietudine plenissimae terricolis fuerunt prona ad trepidationem, utpote quibus exspectatissima lunae peragratio lustratioque incoharetur, cum aerobatae [acrobatae?] duo sidereo circumclusi vestitu, Armstrong et Aldrin, per cuniculum in lunarem phaselem correperent obseratoque ostio Aquilam istam subtraherent a Columbia (cui globum circumcursanti unus praeerat Collins), inde postea, sufflaminante impetum machina Aldrin rectoris iussu, inferius pedetemptim humumque propius deveherentur, dum 16:17 ad oras ludibundi appellerent Maris Tranquillitatis. Mundus universus clamores gaudentium tollit in caelum homines primos ratem subduxisse integros in aridum lunae!

8. [22:56 – 1:11]

Fortunatiori Armstrong dudum curato bene et pranso studioque gestienti opportune a moderatoribus permittitur speculatoriae naviculae solo iam firme insistentis claustra ianuae laxare maenianumque transire anticum, unde per scalaram gradus considerate descendat. Brevi, millenis aspectantibus telehoramatis ope mortalium centenis milibus, vestigium primum in glarea figit. Iucundissima saeculorum somnia vera comprobantur! Confestim tunc inambulare assuescit in regione inexplorata, huc illuc halmaturorum ritu circumsiliens exemplaque pulveris decerpere simpulo aggrediens. Traductis naviter duodeviginti momentis comes Aldrin aeger mora et spei impatiens foras erumpit. Perpetua ambo sermocinatione omnia visenda et miranda – lapides, loci naturam, colores, ingressus facilitatem – renuntiant in terras. Gloriosi patriae vexillum ingerunt in sabulum; quod auguste sancteque venerati per telephonium colloquuntur cum Praeside Nixon. Exquisite saxis arenaque lunari in capsas conclusis, excitant multifariam experimenta technica: receptaculum venti solaris, sismographeum, machinationes. Cum tandem copia fere omnis defluxisset oxigenii, quod in sacciperiis dorsualibus una cum ceteris vitae in vacuo sustentandae apparatibus conservabatur, revenire iussi sunt exploratores in phaselum merito conquieturi profectionemque paraturi. Praeclare sic duabus horis luna primum ab hominibus inspectata contrectataque est.

9. (XII KAL. AVG.) [13:55 – 17:55]

Invitissimis denique cum recedendum est luninautis, pergula superior phaseli ultro separata a basi levis in orbitam lunae evolat, quae dum amplior usque dilatatur, recte eos reportat ad navem principem, in quam lenunculo deserto sese gaudentes recipiunt.

10. (XI KAL. AVG.) [00:56]

Procuratis igitur summa religione negotiis cunctis plagisque caeli laudabiliter percensitis, altivolans vehiculum novissimo machinae iactu vinculis Dianae laxatum terrena in domicilia versus propulsari iubetur.

11. (X KAL. AVG.) [19:03]

Non iam adeo procul solido remoti ab orbe ultimum comparent invicti praecursores in albo televisifico innumerarum mundi domorum. Spectatores intentos oraque tenentes quam lepidissime oblectant facetiis salibusque, prospectu admirabili aetheriae vastitatis, multipliciter obstupefaciente ingenii humani demonstratione. Vela autem inter haec contrahunt remosque suspendunt, dum curis sic eorum quisque solutus libere respirat lassitudinem consolans maxime illo solacio: quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus [M.T. CIC, Cato Maior, c.19.71].

12. (IX KAL. AVG.) [12:35]

Stellula veluti crinita aeris tritu candescens solum nunc gubernaculi illud conclave stato tempore gaseum orbis terrarum involucrum penetrat inauditaque velocitate pervolat angustissime petens circumscriptum Maris Magni propatulum locum. Tribus ad extremum umbellis adapertilibus tamquam lapsus moderamine usa fabulosa utique cellula cunctanter devolvitur leniterque aestuantes in fluctus, unde toto acclamante hominum genere eripiuntur Vlixis aemuli heroes adque proximam navem longam nulla mora advehuntur. Apertis bracchiis effusisque laetitiis excipit eos ipse Praeses Nixon iis alloquens honorificis vocibus aptissime quibus hanc ego sum prooemiatus scriptionem.

Restat solummodo cuique ut astronautae gratulemur:

Macte nova virtute, puer, sic itur ad astra! [P.V. MAR, Aen., Lib. IX, v.641]

Sermonisque Latini ubertate laetemur!

REGINALDVS FOSTER, O.C.D.

Post a Comment

Your email is never published nor shared. Required fields are marked *
*
*